monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p2, 69
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, SERMONES DE SANCTIS, , LXVIII. IN FESTO S. PETRI APOSTOLI SERMO TERTIUS. <<<     >>> LXX. IN FESTO SANCTI PETRI AD VINCULA SERMO UNICUS.

LXIX. IN FESTO SANCTAE MAGDALENAE SERMO UNICUS.

1  « Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum, eo quod incenderit ossa regis Idumaeae usque ad cinerem (Amos II, 1) » Amos Thecuites vir propheta fuit, sed sermonis absconditi. 2  Ipse quidem se non esse prophetam testatur, id est nec de genere, nec de officio et doctrina fuisse prophetarum; sed, cum esset pastor vellicans sycomoros, misit eum Dominus in Israel tanquam virum elinguem et incompotem sui sermonis, ut adversum vaccas pingues Samariae prophetaret. 3  Inde est quod veritatem quam accepit a spiritu, adeo incompositis sermonibus, et quasi nolentibus intelligi edidit, ac si non edidisset in verbis suis quae praediximus ad litteram; irrevocabilem Domini vindictam adversus Moab prophetavit, pro eo quod regem Idumaeae, quem persecutus fuerat vivum, non cessavit persequi mortuum, tumulum eius evertit, ossa combussit, cineres ventilavit. 4  Potest tamen haec prophetica comminatio trahi ad consequentiam prohibitionis, quam fecit Deus Mariae Magdalenae, et ad consequentiam exhortationis, quam doctor gentium scriptam nobis reliquit, scilicet: « Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). 5  » Cum enim Dominus resurrexisset a mortuis, et apparuisset Magdalenae, more solito pedes eius deosculari voluit et tangere; sed prohibita est ab eo in hunc modum: « Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem (Ioan. XX, 17). 6  » Sed movere potest nos haec prohibitio, quare mulier tam dilecta et diligens prohibita sit a contactu diligentis et dilecti. 7  Possumus enim cum Domino prohibente conferre in hoc modo: Memento, Domine Iesu, quia haec mulier quam diligebas, illa quam cum vidisses flentem, et tu flevisti. 8  Haec est illa cui testimonium attentionis discretae dederas, dicens: « Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea (Luc. X, 42). 9  » Haec est illa quae, Petro negante, qui dixerat: « Etsi oportet me mori tecum, non te negabo (Matth. XXVI, 35); » Thoma longe facto, qui aiebat: « Eamus commori ei. 10  » Ipsa minas Iudaeorum non muliebriter timens usque ad tumulum aperto planctu et gemitu miserabili tuam persecuta est passionem. 11  Haec est illa quae non invento corpore tuo tanto tabescebat dolore, quod inclinans et reinclinans se uberioribus lacrymis rigavit monumentum, quam rigaverat pedes tuos. 12  Quid est, Domine Iesu, quod discipulos stultos et tardos corde ad credendum, ad contactum manuum et lateris compellis, et hanc tam affectuose quaerentem te, a contactu longe facis? Si dicturus eras: « Noli me tangere (Ioan. XX, 17), » cur dixisti: « Maria, noli flere? » (Luc. VII, 13.) Cur, inquam, prohibita est a fletu, si prohibenda fuit a contactu? Quid factum tibi fuit apud inferos, ut rediens ad nos fons pietatis aresceres? Unde haec tam repentina mutatio? Qui inter alapas, flagella, clavos et lanceam misereri hostium non es oblitus, sed orasti Patrem ignoscere illis, quia nesciebant, nunc resurgens et impassibilis abiicis quaerentem te? An de novo consilio iudices acquiescendum Pharisaeis, et exsecrari incipis contactum peccatricis? Quid est, inquam, Domine Iesu? Aperi nobis. 13  Huic non indebitae haesitationi nostrae Dominus satisfaciens, inquit: Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eam; ac si diceret: Convertam eam a tribus et quatuor sceleribus, sed sententiam veniae quam dederam, revocabo, omnium miseriarum [f. misericordiarum], quas ei feceram, non recordabor, si in corde eius non ascendero ad Patrem, si ossa regis Idumaeae accenderit usque ad cineres. 14  Moab siquidem interpretatur ex patre, et congruit publice peccanti, qui non solum peccare non erubescit, sed etiam exsultat cum male fecerit, et gloriatur in rebus pessimis. 15  Condictum est hoc ad usum forensium instrumentorum, quae quosdam filios dicunt sine patre, quosdam ex patre. 16  Filius scorti dicitur sine patre, quia pater eius incertus est, quia etiamsi certus sit, lex tamen ignorat, unde ad haereditatem non vocatur. 17  Legitimus autem ex patre est, quia certi haereditatem patris exspectat. 18  Et in hunc modum Magdalena ex patre erat, patrem suum in ore omnium circumferens, cuius opera publice faciebat; patrem, inquam, illum de quo et Dominus Iudaeis dixit: « Vos ex patre diabolo estis (Ioan VIII, 44). 19  » Haec est enim mulier illa, quae erat in civitate peccatrix, adeo quod publice prostituta, vili contenta pretio, mollia sui corporis patiebatur, a qua Dominus septem daemonia, id est quatuor et tria scelera. 20  Sanctuarium enim Domini daemones obtinebant, et futurum templum Virginis filio, iam factum erat templum Veneris, ut de ea posset conqueri Propheta, dicens: « Omnes venerunt daemones in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum; posuerunt morticinia in pomorum custodiam (Psal. LXXVIII, 1). 21  » Nec nos pudeat eius ignominiam dicere, nec vos pudeat audire, quia haec ignominia est ei ad gloriam, et nobis ad doctrinam. 22  Ipsa enim nigredinem flagitiorum ita operuit pulchritudine virtutum, ut angelis respondere queat: « Nigra sum, sed formosa (Cant. I, 4). 23  » Ab hac itaque eiecit patrem eius, cum oblita est populum suum, id est septem vitia quae in Propheta distincta sunt per tria et quatuor. 24  Ideo quia praecedunt tria genera scelerum, sub quibus includitur omne peccatum. 25  Subsequenter autem quandoque quatuor quasi comitantia, et his adiuncta. 26  Sunt autem tria haec, cogitatio mala, locutio perversa, operatio prava, quorum facilis, et quasi in unum redacta est enumeratio. 27  Sed plurimum nostra interest, si distinxerimus quot modis peccatur corde, et quot modis convertimur a scelere cordis; et similiter de aliis duobus modis. 28  Itaque peccamus corde, abiiciendo cogitationes descendentes, et recipiendo ascendentes. 29  Quia ergo non sufficimus cogitare aliquid boni ex nobis quasi ex nobis, descendunt ad nos bonae cogitationes a Deo, quia « Omne donum optimum, et omne donum perfectum est descendens a Patre luminum (Iac. I, 17). 30  » Malae autem a nobis surgunt; unde Dominus euntibus in Emmaus ait: « Cur ascendunt cogitationes in corda vestra? » (Luc. XXIV, 38.) Quam multiplices et improbae ex abundanti est dicere: Novit enim quisque nostrum, et in libro experientiae didicit quod veneniferas potiones ingerat in alveolo mentis nostrae spiritus nequam. 31  Quot varias et inutiles rerum imagines in thalamo cordis nostri depingat, quae tanquam minutissimi bibones in ipsos oculos mentis involvant [f. involant], et super ministros Dei usque ad altare Domini virtutum prosequantur, ut brevem ibi memoriam Christi in cruce pendentis abripiant vel conturbent. 32  Hae sunt muscae morientes, quae perdunt suavitatem unguenti; hae sunt « volucres quas abigebat Abraham usque ad occasum solis (Gen. XV, 11). 33  » Elias quoque, qui coelum verbo clauserat, his animum non clausit, cum cogitaret se solum relictum; unde redargutus est a Domino, faciliusque invenit claudere coelum quam animum, ab his cogitationibus quae male a nobis surgunt. 34  Ab hoc scelere cordis convertit nos Deus tribus modis. 35  Prima conversio est redire ad cor; secunda, ascendere in cor; tertia, excedere scilicet de corde. 36  In prima est cor humile; in secunda mediocre; in tertia cor altum. 37  De prima dicit propheta: « Redite, praevaricatores, ad cor (Isa. XLVI, 8); » nec est contemnenda sententia, quia de coelo descendit. 38  « Nosce te ipsum, homo. 39  » Quod est quando cognoscit homo quid sibi debeat, quid Creatori, quid proximo, quid corpori suo. 40  Secundo ascendit spiritualiter de virtute in virtutem, donec videatur « Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8), » id est in specula contemplationis. 41  De hac dicit Propheta: « Ascensiones in corde suo disposuit (ibid., 6). 42  » In tertia excedimus quandoque ad videndum Deum; unde Apostolus: « Sive mente excedimus Deo (II Cor. V, 13), » et Psalmista: « Accedet homo ad cor altum (Psal. LXIII, 7). 43  » Ad primam trahitur servus per spiritum timoris; ad secundam vocatur mercenarius per spiritum consilii; ad tertiam levatur filius per spiritum sapientiae; et sic meretur ascendere quandoque super cor, id est ad id « quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor ascendit (I Cor. II, 9). 44  » Ore similiter peccamus duobus modis, loquendo mala, et silendo a bonis; loquimur autem mala sex modis. 45  Est enim verbum falsum, de quo dicitur: « Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7). 46  » Est verbum vanum, de quo scriptum est: « Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum (Psal. XI, 3). 47  » Et est verbum impudicum, de quo dictum est: « Turpis sermo de ore vestro non procedat (Ephes. IV, 19). 48  » Est verbum excusatorium, de quo Psalmista: « Non declinet cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis (Psal. CXL, 4). 49  » Est verbum dolosum, de quo idem: « Disperdat Dominus universa labia dolosa (Psal. XI, 4). 50  » Est verbum otiosum, de quo ipse Dominus: « De omni verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent rationem in die iudicii (Matth. XII, 36). 51  » Et si qua alia sunt genera sceleris huius. 52  Lingua est membrum inquietum, mortiterum; ad loquendum facilis, ad obloquendum proclivis. 53  Ab hac convertimur, si posuerimus ori nostro custodiam, si a praedictis compescimus labellum. 54  Bona autem tribus modis loquimur. 55  Loquimur enim de nobis, loquimur de proximo, loquimur de Deo. 56  Sermo de nobis sit in accusatione, de proximo in aedificatione, de Deo in laude. 57  Sapiens enim in principio sermonis, accusator est sui; unde Dominus per Isaiam: « Dic tu iniquitates tuas ut iustificeris (Isa. XLIII, 26). 58  » Sic loquebatur de se David: « In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea: tibi soli peccavi, et malum coram te feci (Psal. L, 6). 59  » Ad proximum sit sermo aedificans et indesinens; unde Apostolus: « Insta opportune, importune, argue, obsecra (II Tim. IV, 2). 60  » De Deo in laude, ad quam hortatur animam suam Propheta: « Lauda, anima mea, Dominum, laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo quandiu fuero (Psal. CXLV, 1). 61  » Opere similiter peccamus duobus modis, declinando a bono, et faciendo malum. 62  Fit autem malum tribus modis; contumelia, blasphemia, iniquitate. 63  Et est contumelia quando peccamus in nos ipsos, contumeliis afficientes corpora nostra per passiones ignominiae. 64  Blasphemia, cum peccamus in ipsum Deum, seu in religione fidei; unde dicitur: « Nomen Dei blasphematur per vos inter gentes (Isa. LII, V). 65  » Iniquitas est in proximum; aequitas enim debetur proximo. 66  Peccatum ergo in eum est iniquitas, id est non aequitas, sive contra aequitatem. 67  Ab hoc scelere convertimur, si cum Martha satagamus solliciti esse circa frequens ministerium, vel cum Maria sedentes, gustamus et videmus quoniam suavis est Dominus. 68  Cum Martha operamur, agentes opera misericordiae, quorum sex numerat Dominus in Evangelio (Matth. XXV), septem leguntur in Tobia (Tob. XXI), quae sunt haec: Esurientem cibare, sitientem potare, nudum operire, hospitem colligere, infirmum visitare, in carcere positum consolari, mortuum sepelire. 69  Cum Maria quiescimus, vacantes operibus contemplationis, quae sunt quatuor, meditatio, lectio, oratio, gratiarum actio, quod planius erit in futuro. 70  Ab his sceleribus conversa est Magdalena, quod ostensum est signis, et testimonio Domini confirmatum. 71  Signum conversionis a corde perverso, fuit ubertas lacrymarum; ab ore, frequens deosculatio pedum; ab opere, unctio pedum et capitis. 72  Sequitur de quatuor sceleribus, quae sequuntur. 73  Primum est extenuatio peccati; secundum, exsultatio post peccatum; tertium, diffusio per exemplum; quartum, continuatio per contemptum. 74  Extenuant enim quidam, vel defendunt sua peccata per fatum, vel per constellationem; per modum complexionis suae. 75  Quod quam detestabile sit advertamus. 76  Hoc enim est quasi cum Domino guerram movere. 77  Quod enim Deus detestatur et odit, hic approbat et diligit, et hostem Dei recipit, et munitionem ei praestat; imo in ipsum auctorem fati et stellarum, et complexionis humanae, crimen quadam obligatione refundit, nec attendit illud comminatorium Isaiae: « Vae his qui dicunt bonum malum, amarum dulce, lucem tenebras (Isa. V, 20). 78  » Sunt et qui exsultant cum male fecerint; unde dicitur: Nihil sic offendit Deum, quam post peccata erecta cervix. 79  Quatuor enim sunt exsultationes, quas detestatur sacra Scriptura. 80  Exsultationem scilicet in mundo, in corpore proprio, in spiritu maligno, in spiritu humano. 81  In mundo, cum nobis arrident prospera; in corpore, cum libenter implentur carnis desideria; in spiritu nostro, cum nos inflat sine charitate scientia; in spiritu maligno, cum applaudimus nobis quod voluntatem daemonis implevimus, vel cum de malis proximorum exsultamus. 82  Una vero laudabilis est exsultatio in Spiritu sancto, de qua dicitur: « Exsultate iusti in Domino (Psal. XXXII, 1). 83  » Sunt etiam qui verbo, vel exemplo alios in peccatum trabunt. 84  Haec est sane cathedra pestilentiae, quam non novit qui docet hominem scientiam; quibus comminatur propheta: « Vae eis qui trahunt peccata tanquam restem longam. 85  » Hi sunt qui sanguini sanguinem commiscent; nec sufficit eis ut intereant in saeculum saeculi, nisi alios secum trahant in interitum sempiternum. 86  Sunt etiam qui in omnibus his perseverant. 87  Hic peccator absorptus est, et clausit super eum puteus os suum; non levat oculos suos ad coelum, non recordatur iudiciorum Dei, vinctus est in sepulcro, et ideo tanquam a mortuo perit confessio. 88  « Cum enim venerit in profundum contemnit (Prov. XVIII, 3). 89  » Ecce quomodo convertat Dominus Moab a tribus et quatuor sceleribus; sed factum est, cum vidisset haec mulier Dominum morientem et mortuum, purum hominem reputans, desiit credere esse Deum; vel forte sic diligebat eum humanitus, quod eius praesentia carere nollet, et mallet homini ministrare in terris, quam Deum adorare in coelis. 90  De quo et apostolis dictum est: « Expedit vobis ut ego vadam (Ioan. XVI, 7); » etsi ista totum affectum suum habens erga hominem Christum, ossa regis Idumeae redigebat in cinerem. 91  Idumaea enim terrena interpretatur. 92  Christus ergo est rex Idumeae, qui dominabatur omnium finium terrae, et in mari longe. 93  Dicitur etiam Idumaea sanguinea, quod nihilominus Christo convenit, quia regnavit a ligno, cuius vestimentum in cruce factum est tanquam vestimentum in torculari, et sic tanquam rex Idumaeae, ascendit de Edom tinctis vestibus. 94  Ossa eius divinitas est; sicut enim ossa sunt robur carnis, sic divinitas robur humanitatis. 95  Quid est ergo aliud ossa in cinerem redigere, quam divinam naturam in humanam confundere? quam, qui Deus est, hominem tantum reputare? Non ergo desineret hominem purum credere, nisi Christus ad aequalitatem Patris in corde eius ascenderet, nec ei conversio praestita sibi prodesset. 96  Et hoc est super sceleribus non convertam eam, id est conversio mea sibi non proderit, eo quod accenderit ossa regis Idumaeae usque ad cinerem, id est dum accensa amore meae humanitatis, immemor fuit meae divinitatis. 97  Sequitur ut assignemus quomodo congruat et nobis qui sacrae Scripturae lectioni operam damus. 98  Hortatur nos propheta ne de articulis fidei impudenter disputemus. 99  Quidam enim in philosophicis facultatibus quamdam subtilitatem inutilem, vel inutilitatem quaerentes, quibusdam minutiis verborum in cavillatione respondentes utuntur, quibus in disputatione uti, ossa Christi est incinerare. 100  Quod ne fiat Apostolus monet, dicens: « Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrictatem (Rom. XII, 3). 101  » Etsi enim Deus convertit [f. consentit] nos artium liberalium phantasmatibus uti, si in hac Scriptura voluerimus similiter sophistice incedere, odibiles Deo erimus, strepitum ranarum Aegypti in terram Gessen traducere molientes. 102  Rogemus ergo beatam illam poenitentem, cuius hodie solemnis dies est, et suavis recordatio, quae digne in memoriam vertitur hominum, quia ad gaudium transiit angelorum, ut interpellet pro nobis ad Dominum, ut det nobis in Spiritu sancto recta sapere. 103  Nec parvipendendum est patrocinium huius poenitentis quae, sicut aequivocatur beatae Virgini in vocabulo, sic etiam quodammodo confertur ei in exemplo; nec dedignatur ancillae Domina, adolescentulae regina, Dei Genitrix, ei quae fuerat peccatrix, aequivocari. 104  Utraque siquidem Maria vocatur, quod sonat maris stella, quod propter earum exemplum eis congruit. 105  In hoc enim mari magno et spatioso, utraque nobis ducatum luminis praevium praestat. 106  Illa nobis est exemplum pudicitiae, ista poenitentiae. 107  Illa vitae immaculatae, ista post maculam dealbatae. 108  Et licet illa sit luminare maius, et haec minus, tamen (salva pace Virginis loquor) difficilius est exemplum huius, quam illius. 109  Plures enim sunt in Ecclesia qui errata correxerunt, quam qui errare non noverunt: plures, inquam, iustificati quam iusti. 110  Plures ergo proficiunt exemplo huius. 111  De auxilio vero utriusque eloquar, an sileam? Indubitanter verum est quia singulare est beatae Virginis auxilium, quia plus omnibus mater potest apud filium; sed, quia non novit peccatum, non sensit in se fomitem exstinctum, non experimento novit vel scivit quam intolerabile certamen est, quo accingitur homo contra se ipsum, quam difficilis victoria, ubi idem vincit et vincitur, quasi e quodam sublimi fastigio pro nobis intercedit. 112  Haec vero quae novit figmentum nostrum, totam se effundit in preces, tota provolvitur ad pedes Domini, nec pudet eam vel improbe petere, donec obtinuerit. 113  Interpellet ergo pro nobis ad Dominum, ut det nobis auxilium de tribulatione, intellectum in lectione, praemium pro labore Iesus Christus Dominus et magister noster, qui est Deus benedictus in saecula saeculorum. 114  Amen.



Hildebertus Cenomanensis, Sermones, SERMONES DE SANCTIS, , LXVIII. IN FESTO S. PETRI APOSTOLI SERMO TERTIUS. <<<     >>> LXX. IN FESTO SANCTI PETRI AD VINCULA SERMO UNICUS.
monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p2, 69